- SPATIA
- SPATIAin Circo olim dicta, quas metas, curricula, vias alias Latini, κύκλους, διαύλους, ςτάδια, καμπτῆρας Graeci dixêre; cuiusmodi septem fuisse, tot enim vicibus meta peragenda erat, supra vidimus. Antiochensis Ioannes etiam in Graecam vocem transtulit, τὰ ἑπτὰ σπάτια, inquiens, τὸν δρόμον ἑπτὰ πλανήτων. Namque et meta, pro metae flexu, quod optimis Auctoribus, καμπτὴ4, vel etiam recursus, qui fiebat post merae flexum. Unde ἐπτὰ καμπτοῖς ὁ ἀγὼν συντελεῖται, apud recentiores Graecos, i. e. septem spatiis certamen peragitur: ubi flexus, pro toto decursu spatii. Tertullian. de Spectaculis sub fin. In hoc tibi Circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, temporum labentia sptia dinumera, metas, consummationes sperum exspecta,m societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam Angeli erigere, ad Martyrum palmas gloriare. Ubi omnia vocabula e Circo mutuata, cursus, spatia, metae, greges, mappae signum, turba, palmae. Apud Antiochensem ἑπτὰ σπάτια Cedrenus aliiqu ςτάδια interpretantur, non adeo bene (longe enim aliud Stadium erat) nisi decursum Circi hôc nomine intelligant seu circuitum, seu gyrum, uti vetus Epigr. vocat, cuiusmodi septenis unicus missus constabat. Salmas. ad Solin. p. 908. Vide etiam supra passim, inprimis ovoce Meta, it. Miliani agitatores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.